- CATAMIDIARI
- CATAMIDIARIin Amphitheatro et dimitti, Decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis essent, iussit Hadrianus Caes. apud Ael. Spartian. c. 18. ubi catamidiari Casaubono est, Graece καταμειδιᾶςθαι. Notissimus enim mos Veter. sontes et poenis addictos, per Fora, Theatra et Amphitheatra, inter supectantium risus et magna rerum verborumque ludibria, ad exemplum traduci; Quô fine, ut maior esset cachinnatio, nonnumquam asino imponebantur, vel ioculariter onerati producebantur. Tractus a Graecis, in quorum urbibus nonnullis Decoctores in Forum inducti et sedere iussi, cophinum capiti im positum habere cogebantur, quod κοφίνωσιν vocabant, Nic. Damascenus, de Ritibus Gentium. Salmas. tamen. cum veterib. editionibus omnibus, et in his principe Mediolanensi, catomidiari legit, quod vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.